LEUENHAUPT

LEUENHAUPT
LEUENHAUPT
s. LOEVVENHAUPT, s. LEYONHOFVVUD, Fam. Suecica illustris, quae deduci solet a quodam Brodero de Keir, qui inter Hallandiae Proceres Sec. XIV. eminuit. Eius posteri non uno titulo usi sunt, de Loholm s. Elleholm, de Brunsberg et Eckeberg. Splendorem auxit Margaretha Levvenhauptia, a Gustavo Rege in torum adscita cuius frater Steno post mortem, quam Ericus Rex iam solio deturbandus ei procuraverat, in liberorum solatium, a Ioh. Rege Comes de Rasborg, et Graffsnaess, creatus est. Fil. dein Falckensteniam coniugem nactus, novis titulis et bonis gentem auxit, prole ex ea susceptâ, cuius genesis ista: Christiernus Greg. de Lobolm Fam. Lewenhaupt, ex Mattha (filia Petri Erici de Grafriae, Castell. Warub. genuit Abrahamum ab Eckeberg, Senatorem Regni; cui iuncta Brigicta Stutia (filia Magni Benedicti Sture de Gocksholm Eq. Aur.) peperit Ericum Levvenhaupt de Loholm, Senatorem Regni Sueciae, Defunctum A. C. 1520. Huius ex Ebba de Wasa (filia Erici de Wasa Dn. de Norby Sen. Regni Suec.) fil. Steno Levvenhaupt Com. de Rasborg, ex Ebba Lilienhoekia (filia Magni de Oplo Liliehoeck Sen. Regni) genuit Axelium Levvenhaupt Com. de Rasburg, inaritum Sidoniae Falkensteniae (Ioh. Com. ex Ursula Rhingravia; quae Obiit A. C. 1601. filiae) et Patrem ex ea Ioh. Casimiri ac Stenonis de Loevvenhaupt, Com. de Rasborg. Phil. Iac. Spener. Theatr. Parte 3. p. 37.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”